라틴어 문장 검색

Haec montana, eorumque difficiles scopulos arctasque fauces, spatio quinque dierum superaverunt gravi et inaestimabili labore.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:8)
Post montium ac scopulorum difficilia pericula in vallem descendentes, per diem continuum in equis residentes, planitiem pertransierunt, et vespere in villa quadam opulentissima castrametati, cum principe suo Baldewino hospitio rebusque necessariis [0592B] refecti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:1)
Altera autem causa, quod poenas reformident, poetarum videlicet fabulis territi, latratus Cerberi, et Cocyti fluminis tristem voraginem, Charontem tristiorem, Furiarum agmina, aut praerupta tartara, in quibus Hydra saevior sedem habeat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:4)
quia et de anima dictum est mortem ejus esse corruptionem, eo quod gratiae coelestis munere defraudetur, et velut collisa malitiae scopulis salubritatis suae corpus imminuat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 6:6)
Inter montium celsorum amfractus, immani pulsu Rhenus exoriens, per scopulos extenditur altos, nullos advenas amnes adoptans, ut per cataractas inclinatione praecipiti funditur Nilus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 2:1)
Diligens enim opera navabatur, exstingui Silvanum, ut fortissimum perduellem, aut (si secus accidisset) Ursicinum exulceratum iam penitus aboleri, ne superesset scopulus impendio formidandus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 19:2)
Et velut in quodam theatrali spectaculo, aulaeis miranda monstrantibus multa, licebat iam sine metu videre nandi strenuis quosdam nescios adhaerentes, fluitantes alios cum expeditioribus linquerentur ut stipites, et velut luctante amnis violentia vorari quosdam fluctibus involutos, non nullos clipeis vectos, praeruptas undarum occursantium molis, obliquatis meatibus declinantes, ad ripas ulteriores post multa discrimina pervenire.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 57:1)
Inter quae ingluvies et gurgites crevere praerupti conviviorum, et pro victorialibus epulares triumphi, ususque abundantes serici et textiles auctae sunt artes, et culinarum sollicitior cura, et ambitiosa ornatarum domorum exquisita sunt spatia, quorum mensuram si in agris consul Quinctius possedisset, amiserat etiam post dictaturam gloriam paupertatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 5:1)
Athos in Macedonia mons ille praecelsus navibus quondam Medicis pervius, et Caphereus Euboicus scopulus, ubi Nauplius Palamedis pater classem collisit Argivam, licet longo spatio controversi a Thessalo mari distinguunt Aegaeum, quod paulatim fusius adulescens, dextra (qua late protenditur) per Sporadas est insulosum atque Cycladas, ideo sic appellatas quod omnes ambiunt Delon partu deorum insignem, laeva Imbrum et Tenedum circumluens et Lemnum et Thasum, quando perflatur, Lesbo illiditur violentius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 2:1)
per quae litora in sinus oblongos curvatus Sangarius et Phyllis et Lycus et fluvii funduntur in maria, quibus controversae cyaneae sunt Symplegades, gemini scopuli in vertices undique porrecti deruptos, assueti priscis saeculis obviam sibi cum horrendo fragore collisis molibus ferri, cedentesque retrorsus acri assultu, ad ea reverti quae pulsarant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 14:2)
Hi scopuli cum eos Argo prima omnium navis Colchos as direptionem aurei properans velleris praeterisset innoxia, immobiles turbine circumfracto stetere concorporati, ut eos aliquando fuisse diremptos nulli nunc conspicantium credant, nisi super hoc congruerent omnes priscorum carminum cantus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 15:1)
Dein Borysthenes a montibus oriens Nerviorum, primigeniis fontibus copiosus concursuque multorum amnium adulescens, mari praeruptis undarum verticibus intimatur, cuius in marginibus nemorosis Borysthenes est civitas et Cephalonesus, et arae Alexandro Magno Caesarique Augusto sacratae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 40:1)
a quo ille ne aberraret, tamquam scopulos cavebat abruptos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 3:2)
Hanc itaque planitiem undique prona declivitate praeruptam, terrasque lato situ distentas, duo famosi nominis flumina et Bautis lentiore meatu percurrunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 65:1)
Capturas autem difficiles et periculosas, et amplitudines pretiorum illa efficit ratio, quod frequentari sueta litora propter piscantium insidias declinantes, ut quidam coniciunt, circa devios scopulos et marinorum canum receptacula delitescunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 87:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION